Bene inter nos convenit, ut opinor, omnia, quae corporeus sensus adtingit, ne puncto quidem temporis eodem modo manere posse, sed labi, effluere et praesens nihil obtinere, id est, ut latine loquar, non esse. Horum itaque amorem perniciosissimum poenarumq

Bene inter nos convenit, ut opinor, omnia, quae corporeus sensus adtingit, ne puncto quidem temporis eodem modo manere posse, sed labi, effluere et praesens nihil obtinere, id est, ut latine loquar, non esse. Horum itaque amorem perniciosissimum poenarumque plenissimum vera et divina philosophia monet frenare atque sopire, ut se toto animus, etiam dum hoc corpus agit, in ea, quae semper eiusdem modi sunt neque peregrino pulchro placent, feratur atque aestuet. Quae cum ita sint et cum te verum ac simplicem, qualis sine ulla sollicitudine amari potes, in semet ipsa mens videat, fatemur tamen congressum istum atque conspectum tuum, cum a nobis corpore discedis locisque seiungeris, quaerere nos eoque, dum licet, cupere fratribus. Quod profecto vitium, si te bene novi, amas in nobis et, cum omnia bona optes carissimis et familiarissimis tuis, ab hoc eos sanare metuis. Si autem tam potenti animo es, ut et agnoscere hunc laqueum et eo captos inridere valeas, ne tu magnus atque alius. Ego quidem quamdiu desidero absentem, desiderari me volo. Invigilo tamen, quantum queo, et nitor, ut nihil amem, quod abesse a me invito potest. Quod dum officio, commoneo te interim, qualiscumque sis, inchoatam tecum disputationem perficiendam, si curae nobismet ipsis sumus. Nam eam cum Alypio perfici nequaquam sinerem, etiam si vellet. Non vult autem; non enim est humanitatis eius non mecum operam dare, ut in quam multis possemus litteris te nobiscum teneamus nescio qua necessitate fugientem.