in principio creavit Deus caelum et terram

in principio creavit Deus caelum et terram [2] terra autemerat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi etspiritus Dei ferebatur super aquas [3] dixitque Deus fiat luxet facta est lux [4] et vidit Deus lucem quod esset bona etdivisit lucem ac tenebras [5] appellavitque lucem diem ettenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus[6] dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarumet dividat aquas ab aquis [7] et fecit Deus firmamentumdivisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quaeerant super firmamentum et factum est ita [8] vocavitqueDeus firmamentum caelum et factum est vespere et manedies secundus [9] dixit vero Deus congregentur aquae quaesub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumqueest ita [10] et vocavit Deus aridam terramcongregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deusquod esset bonum [11] et ait germinet terra herbamvirentem et facientem semen et lignum pomiferum faciensfructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sitsuper terram et factum est ita [12] et protulit terra herbamvirentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumquefaciens fructum et habens unumquodque sementemsecundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum[13] factumque est vespere et mane dies tertius [14] dixitautem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividantdiem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos[15] ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram etfactum est ita [16] fecitque Deus duo magna luminarialuminare maius ut praeesset diei et luminare minus utpraeesset nocti et stellas [17] et posuit eas in firmamentocaeli ut lucerent super terram [18] et praeessent diei ac noctiet dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod essetbonum [19] et factum est vespere et mane dies quartus [20]dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis etvolatile super terram sub firmamento caeli [21] creavitqueDeus cete grandia et omnem animam viventem atquemotabilem quam produxerant aquae in species suas et omnevolatile secundum genus suum et vidit Deus quod essetbonum [22] benedixitque eis dicens crescite etmultiplicamini et replete aquas maris avesquemultiplicentur super terram [23] et factum est vespere etmane dies quintus [24] dixit quoque Deus producat terraanimam viventem in genere suo iumenta et reptilia etbestias terrae secundum species suas factumque est ita [25]et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta etomne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod essetbonum [26] et ait faciamus hominem ad imaginem etsimilitudinem nostram et praesit piscibus maris etvolatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omniquereptili quod movetur in terra [27] et creavit Deus hominemad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculumet feminam creavit eos [28] benedixitque illis Deus et aitcrescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam etdominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universisanimantibus quae moventur super terram [29] dixitqueDeus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semensuper terram et universa ligna quae habent in semet ipsissementem generis sui ut sint vobis in escam [30] et cunctisanimantibus terrae omnique volucri caeli et universis quaemoventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeantad vescendum et factum est ita [31] viditque Deus cunctaquae fecit et erant valde bona et factum est vespere et manedies sextus